Virgil, Aeneid book IV | |
At regina gravi
iamdudum saucia cura vulnus alit venis et caeco carpitur igni. multa viri virtus animo multusque recursat gentis honos; haerent infixi pectore vultus verbaque nec placidam membris dat cura quietem. 5 postera Phoebea lustrabat lampade terras umentemque Aurora polo dimoverat umbram, cum sic unanimam adloquitur male sana sororem: 'Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent! quis novus hic nostris successit sedibus hospes, 10 quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis! credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum. degeneres animos timor arguit. heu, quibus ille iactatus fatis! quae bella exhausta canebat! si mihi non animo fixum immotumque sederet 15 ne cui me vinclo vellem sociare iugali, vellem: postquam primus amor deceptam morte fefellit; si non pertaesum thalami taedaeque fuisset, pertaesum fuisset: huic uni forsan potui succumbere culpae. Anna (fatebor enim) miseri post fata Sychaei 20 coniugis et sparsos fraterna caede penatis solus hic inflexit sensus animumque labantem impulit. agnosco veteris vestigia flammae. sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat dehiscat: vel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, 25 pallentis umbras Erebo noctemque profundam, ante, pudor, quam te violo aut tua iura resolvo. ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores abstulit; ille habeat secum servetque sepulcro.' sic effata sinum lacrimis implevit obortis. 30 Anna refert: 'o luce magis dilecta sorori, solane perpetua maerens carpere iuventa nec dulcis natos Veneris nec praemia noris? id cinerem aut manis credis curare sepultos? esto: aegram nulli quondam flexere mariti, 35 non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas ductoresque alii, quos Africa terra triumphis dives alit: placitone etiam pugnabis amori? nec venit in mentem quorum consederis arvis? hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello, 40 et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis; hinc deserta siti regio lateque furentes Barcaei. quid bella Tyro surgentia dicam germanique minas? dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda 45 hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas. quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna coniugio tali! Teucrum comitantibus armis Punica se quantis attollet gloria rebus! tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis 50 indulge hospitio causasque innecte morandi, dum pelago desaevit hiems et aquosus Orion, quassataeque rates, dum non tractabile caelum.' His dictis impenso animum flammavit amore spemque dedit dubiae menti solvitque pudorem. 55 principio delubra adeunt pacemque per aras exquirunt; mactant lectas de more bidentis legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo, Iunoni ante omnis, cui vincla iugalia curae. what construction is cui ...curae? ipsa tenens dextra pateram pulcherrima Dido 60 candentis vaccae media inter cornua fundit, aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras, instauratque diem donis, pecudumque reclusis pectoribus inhians spirantia consulit exta. heu, vatum ignarae mentes! quid vota furentem, 65 quid delubra iuvant? est mollis flamma medullas interea et tacitum vivit sub pectore vulnus. |
|
uritur infelix Dido totaque vagatur urbe furens, qualis coniecta cerva sagitta, quam procul incautam nemora inter Cresia fixit 70 pastor agens telis liquitque volatile ferrum nescius: illa fuga silvas saltusque peragrat Dictaeos; haeret lateri letalis harundo. nunc media Aenean secum per moenia ducit Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam, 75 incipit effari mediaque in voce resistit; nunc eadem labente die convivia quaerit, Iliacosque iterum demens audire labores exposcit pendetque iterum narrantis ab ore. post ubi digressi, lumenque obscura vicissim 80 luna premit suadentque cadentia sidera somnos, sola domo maeret vacua stratisque relictis incubat. illum absens absentem auditque videtque, aut gremio Ascanium genitoris imagine capta detinet, infandum si fallere possit amorem. 85 |
|
non coeptae adsurgunt turres, non arma
iuventus exercet portusve aut propugnacula bello tuta parant: pendent opera interrupta minaeque murorum ingentes aequataque machina caelo. Quam simul ac tali persensit peste teneri 90 cara Iovis coniunx nec famam obstare furori, talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis: 'egregiam vero laudem et spolia ampla refertis tuque puerque tuus (magnum et memorabile numen), una dolo divum si femina victa duorum est. 95 nec me adeo fallit veritam te moenia nostra suspectas habuisse domos Karthaginis altae. sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto? quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos exercemus? habes tota quod mente petisti: what case is tota line 100? confirm it with meter: ardet amans Dido traxitque per ossa furorem. communem hunc ergo populum paribusque regamus auspiciis; liceat Phrygio servire marito dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.' Olli (sensit enim simulata mente locutam, 105 quo regnum Italiae Libycas averteret oras) sic contra est ingressa Venus: 'quis talia demens abnuat aut tecum malit contendere bello? si modo quod memoras factum fortuna sequatur. sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam 110 esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis, miscerive probet populos aut foedera iungi. tu coniunx, tibi fas animum temptare precando. perge, sequar.' tum sic excepit regia Iuno: 'mecum erit iste labor. nunc qua ratione quod instat 115 confieri possit, paucis (adverte) docebo. venatum Aeneas unaque miserrima Dido venatum: in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus extulerit Titan radiisque retexerit orbem. his ego nigrantem commixta grandine nimbum, 120 dum trepidant alae saltusque indagine cingunt, desuper infundam et tonitru caelum omne ciebo. diffugient comites et nocte tegentur opaca: speluncam Dido dux et Troianus eandem devenient. adero et, tua si mihi certa voluntas, 125 conubio iungam stabili propriamque dicabo. hic hymenaeus erit.' non adversata petenti adnuit atque dolis risit Cytherea repertis. Oceanum interea surgens Aurora reliquit. it portis iubare exorto delecta iuventus, 130 retia rara, plagae, lato venabula ferro, Massylique ruunt equites et odora canum vis. reginam thalamo cunctantem ad limina primi Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro stat sonipes ac frena ferox spumantia mandit. 135 tandem progreditur magna stipante caterva Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo; cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum, aurea purpuream subnectit fibula vestem. nec non et Phrygii comites et laetus Iulus 140 incedunt. ipse ante alios pulcherrimus omnis infert se socium Aeneas atque agmina iungit. |
|
Ovid's Heroides | |
XII. Medea Iasoni | |
Exul inops comtempta novo Medea marito dicit, an a regnis tempora nulla vacant? At tibi Colchorum, memini, regina vacavi, ars mea cum peteres ut tibi ferret opem! tunc quae dispensant mortalia fila sorores, 5 debuerant fusos evoluisse meos; tum potui Medea mori bene! quidquid ab illo produxi vitae tempore, poena fuit. Ei mihi! cur umquam iuvenalibus acta lacertis Phrixeam petiit Pelias arbor ovem? 10 cur umquam Colchi Magnetida vidimus Argon turbaque Phasiacam Graia bibistis aquam? cur mihi plus aequo flavi placuere capilli et decor et linguae gratia ficta tuae? aut, semel in nostras quoniam nova puppis harenas 15 venerat audacis attuleratque viros, isset anhelatos non praemedicatus in ignes inmemor Aesonides oraque adusta boum! semina iecisset totidem sevisset et hostes, ut caderet cultu cultor ab ipse suo! 20 quantum perfidiae tecum, scelerate, perisset! dempta forent capiti quam mala multa meo! Est aliqua ingrato meritum exprobrare voluptas; hac fruar, haec de te gaudia sola feram. iussus inexpertam Colchos advertere puppim 25 intrasti patriae regna beata meae. hoc illic Medea fui, nova nupta quod hic est; quam pater est illi, tam mihi dives erat. hic Ephyren bimarem, Scythia tenus ille nivosa omne tenet, Ponti qua plaga laeva iacet. 30 Accipit hospitio iuvenes Aeeta Pelasgos, et premitis pictos corpora Graia toros. tunc ego te vidi, tunc coepi scire, quid esses; illa fuit mentis prima ruina meae. et vidi et perii! nec notis ignibus arsi, 35 ardet ut ad magnos pinea taeda deos. et formosus eras et me mea fata trahebant: abstulerant oculi lumina nostra tui. perfide, sensisti! quis enim bene celat amorem? eminet indicio prodita flamma suo. 40 Dicitur interea tibi lex, ut dura ferorum insolito premeres vomere colla boum. Martis erant tauri plus quam per cornua saevi, quorum terribilis spiritus ignis erat, aere pedes solidi praetentaque naribus aera, 45 nigra per adflatus haec quoque facta suos. semina praeterea populos genitura iuberis spargere devota lata per arva manu, qui peterent natis secum tua corpora telis: illa est agricolae messis iniqua suo. 50 lumina custodis succumbere nescia somno ultimus est aliqua decipere arte labor. Dixerat Aeetes: maesti consurgitis omnes, mensaque purpureos deserit alta toros. quam tibi tunc longe regnum dotale Creusae 55 et socer et magni nata Creontis erat? tristis abis. oculis abeuntem prosequor udis et dixit tenui murmure lingua: "vale!" ut positum tetigi thalamo male saucia lectum, acta est per lacrimas nox mihi quanta fuit. 60 ante oculos taurique meos segetesque nefandae, ante meos oculos pervigil anguis erat. hinc amor, hinc timor est—ipsum timor auget amorem. mane erat et thalamo cara recepta soror disiectamque comas aversaque in ora iacentem 65 invenit et lacrimis omnia plena meis. orat opem Minyis, alter petit, impetrat alter, Aesonio iuveni quod rogat illa, damus. Est nemus et piceis et frondibus ilicis atrum, vix illuc radiis solis adire licet; 70 sunt in eo—fuerant certe—delubra Dianae: aurea barbarica stat dea facta manu. noscis an exciderunt mecum loca? venimus illuc; orsus es infido sic prior ore loqui: "ius tibi et arbitrium nostrae fortuna salutis 75 tradidit inque tua est vitaque morsque manu. perdere posse sat est, siquem iuvet ipsa potestas; sed tibi servatus gloria maior ero. per mala nostra precor, quorum potes esse levamen, per genus et numen cuncta videntis avi, 80 per triplices vultus arcanaque sacra Dianae et si forte aliquos gens habet ista deos: o virgo, miserere mei, miserere meorum, effice me meritis tempus in omne tuum! quodsi forte virum non dedignare Pelasgum— 85 sed mihi tam faciles unde meosque deos?— spiritus ante meus tenues vanescet in auras, quam thalamo, nisi tu, nupta sit ulla meo. conscia sit Iuno sacris praefecta maritis et dea marmorea cuius in aede sumus!" 90 Haec animum—et quota pars haec sunt?—movere puellae simplicis et dextrae dextera iuncta meae. vidi etiam lacrimas—an pars est fraudis in illis? sic cito sum verbis capta puella tuis. iungis et aeripedes inadusto corpore tauros 95 et solidam iusso vomere findis humum. arva venenatis pro semine dentibus imples, nascitur et gladios scutaque miles habet. ipsa ego, quae dederam medicamina, pallida sedi, cum vidi subitos arma tenere viros, 100 donec terrigenae—facinus mirabile!—fratres inter se strictas conseruere manus. Insopor ecce vigil squamis crepitantibus horrens sibilat et torto pectore verrit humum. dotis opes ubi erant? ubi erat tibi regia coniunx 105 quique maris gemini distinet Isthmos aquas? illa ego, quae tibi sum nunc denique barbara facta, nunc tibi sum pauper, nunc tibi visa nocens, flammea subduxi medicato lumina somno et tibi quae raperes vellera tuta dedi. 110 proditus est genitor, regnum patriamque reliqui, munus in exilio quod licet esse tuli, virginitas facta est peregrini praeda latronis, optima cum cara matre relicta soror. At non te fugiens sine me, germane, reliqui. 115 deficit hoc uno littera nostra loco: quod facere ausa mea est, non audet scribere dextra. sic ego, sed tecum, dilaceranda fui! nec tamen extimui—quid enim post illa timerem?— credere me pelago femina iamque nocens. 120 numen ubi est? ubi di? meritas subeamus in alto, tu fraudis poenas, credulitatis ego. Compressos utinam Symplegades elisissent nostraque adhaererent ossibus ossa tuis! aut nos Scylla rapax canibus misisset edendos! 125 debuit ingratis Scylla nocere viris. quaeque vomit totidem fluctus totidemque resorbet, nos quoque Trinacriae subposuisset aquae! sospes ad Haemonias victorque reverteris urbes; ponitur ad patrios aurea lana deos. 130 Quid referam Peliae natas pietate nocentes caesaque virginea membra paterna manu? ut culpent alii, tibi me laudare necesse est, pro quo sum totiens esse coacta nocens. ausus es—o iusto desunt sua verba dolori!— 135 ausus es "Aesonia" dicere "cede domo!" iussa domo cessi natis comitata duobus et, qui me sequitur semper, amore tui. ut subito nostras Hymen cantatus ad aures venit et accenso lampades igne micant 140 tibiaque effundit socialia carmina vobis, at mihi funerea flebiliora tuba, pertimui, nec adhuc tantum scelus esse putabam, sed tamen in toto pectore frigus erat. turba ruunt et "Hymen" clamant "Hymenaee!" frequenter; 145 quo propior vox haec, hoc mihi peius erat. diversi flebant servi lacrimasque tegebant— quis vellet tanti nuntius esse mali? me quoque quidquid erat potius nescire iuvabat, sed tamquam scirem, mens mea tristis erat, 150 cum minor e pueris iussus studione videndi constitit ad geminae limina prima foris: "hinc" mihi "mater adi! pompam pater" inquit "Iason ducit et adiunctos aureus urget equos!" protinus abscissa planxi mea pectora veste 155 tuta nec a digitis ora fuere meis. ire animus mediae suadebat in agmina turbae sertaque conpositis demere rapta comis. vix me continui, quin sic laniata capillos clamarem "meus est!" iniceremque manus. 160 Laese pater, gaude! Colchi gaudete relicti! inferias umbrae fratris habete mei! deseror amissis regno patriaque domoque coniuge, qui nobis omnia solus erat. serpentes igitur potui taurosque furentes, 165 unum non potui perdomuisse virum. quaeque feros pepuli doctis medicatibus ignes, non valeo flammas effugere ipsa meas. ipsi me cantus herbaeque artesque relinquunt nil dea, nil Hecates sacra potentis agunt. 170 non mihi grata dies, noctes vigilantur amarae et tener a misero pectore somnus abit. quae me non possum, potui sopire draconem. utilior cuivis quam mihi cura mea est. quos ego servavi, paelex amplectitur artus 175 et nostri fructus illa laboris habet. Forsitan et, stultae dum te iactare maritae quaeris et iniustis auribus apta loqui, in faciem moresque meos nova crimina fingas. rideat et vitiis laeta sit illa meis. 180 rideat et Tyrio iaceat sublimis in ostro— flebit et ardores vincet adusta meos. dum ferrum flammaeque aderunt sucusque veneni, hostis Medeae nullus inultus erit. Quod si forte preces praecordia ferrea tangunt, 185 nunc animis audi verba minora meis. tam tibi sum supplex, quam tu mihi saepe fuisti, nec moror ante tuos procubuisse pedes. si tibi sum vilis, communis respice natos: saeviet in partus dira noverca meos. 190 et nimium similes tibi sunt, et imagine tangor et quotiens video, lumina nostra madent. per superos oro, per avitae lumina flammae, per meritum et natos, pignora nostra, duos, redde torum, pro quo tot res insana reliqui! 195 adde fidem dictis auxiliumque refer! non ego te imploro contra taurosque virosque, utque tua serpens victa quiescat ope; te peto, quem merui, quem nobis ipse dedisti, cum quo sum pariter facta parente parens. 200 Dos ubi sit, quaeris? campo numeravimus illo, qui tibi laturo vellus arandus erat. aureus ille aries villo spectabilis alto, dos mea: "quam" dicam si tibi "redde," neges. dos mea tu sospes, dos est mea Graia iuventus. 205 i nunc, Sisyphias, inprobe, confer opes. quod vivis, quod habes nuptam socerumque potentes, hoc ipsum, ingratus quod potes esse, meum est. quos equidem actutum—sed quid praedicere poenam attinet? ingentis parturit ira minas. 210 quo feret ira sequar. facti fortasse pigebit; et piget infido consuluisse viro. viderit ista deus, qui nunc mea pectora versat. nescio quid certe mens mea maius agit. |
|
VII. Dido Aeneae | |
Accipe, Dardanide, moriturae carmen Elissae; quae legis a nobis ultima verba legi. Sic ubi fata vocant, udis abiectus in herbis ad vada Maeandri concinit albus olor. Nec quia te nostra sperem prece posse moveri, 5 alloquor: adverso movimus ista deo! sed meriti famam corpusque animumque pudicum cum male perdiderim, perdere verba leve est. Certus es ire tamen miseramque relinquere Didon atque idem venti vela fidemque ferent. 10 certus es, Aenea, cum foedere solvere naves quaeque ubi sint nescis, Itala regna sequi. nec nova Karthago, nec te crescentia tangunt moenia nec sceptro tradita summa tuo. facta fugis, facienda petis; quaerenda per orbem 15 altera, quaesita est altera terra tibi. ut terram invenias, quis eam tibi tradet habendam? quis sua non notis arva tenenda dabit? alter habendus amor tibi restat et altera Dido quamque iterum fallas, altera danda fides. 20 |
|
quando erit, ut condas instar
Karthaginis urbem et videas populos altus ab arce tuos? omnia ut eveniant, nec di tua vota morentur, unde tibi, quae te sic amet, uxor erit? Uror ut inducto ceratae sulpure taedae, 25 |
condas: |
ut pia fumosis
addita tura rogis. Aeneas oculis vigilantis semper inhaeret; Aenean animo noxque diesque refert. ille quidem male gratus et ad mea munera surdus et quo, si non sim stulta, carere velim. 30 |
quo: |
non tamen Aenean, quamvis male cogitat, odi,
sed queror infidum questaque peius amo. parce, Venus, nurui, durumque amplectere fratrem, frater Amor; castris militet ille tuis. aut ego quem coepi—neque enim dedignor—amare, 35 |
|
materiam curae praebeat
ille meae. Fallor et ista mihi falso iactatur imago: matris ab ingenio dissidet ille suae. te lapis et montes innataque rupibus altis robora, te saevae progenuere ferae 40 aut mare, quale vides agitari nunc quoque ventis: qua tamen adversis fluctibus ire paras? quo fugis? obstat hiems. hiemis mihi gratia prosit! adspice ut eversas concitet Eurus aquas. quod tibi malueram, sine me debere procellis; 45 iustior est animo ventus et unda tuo. |
progenuere: |
Non ego sum tanti--quid non censeris,
inique?-- ut pereas, dum me per freta longa fugis. exerces pretiosa odia et constantia magno, si, dum me careas, est tibi vile mori. 50 iam venti ponent, strataque aequaliter unda caeruleis Triton per mare curret equis. tu quoque cum ventis utinam mutabilis esses et, nisi duritia robora vincis, eris. quid, quasi nescires, insana quid aequora possunt, 55 expertae totiens tam male credis aquae? ut, pelago suadente etiam, retinacula solvas, multa tamen latus tristia pontus habet. |
progenuere: |
nec violasse fidem temptantibus aequora
prodest; perfidiae poenas exigit ille locus, 60 praecipue cum laesus amor, quia mater Amorum nuda Cytheriacis edita fertur aquis. Perdita ne perdam, timeo, noceamve nocenti neu bibat aequoreas naufragus hostis aquas. vive, precor! sic te melius quam funere perdam, 65 tu potius leti causa ferere mei. finge, age, te rapido—nullum sit in omine pondus!— turbine deprendi; quid tibi mentis erit? protinus occurrent falsae periuria linguae et Phrygia Dido fraude coacta mori; 70 coniugis ante oculos deceptae stabit imago tristis et effusis sanguinolenta comis. |
|
Quid tanti est ut tum 'merui! concedite!'
dicas, quaeque cadent in te fulmina missa putes! Da breve saevitiae spatium pelagique tuaeque; 75 grande morae pretium tuta futura via est. nec mihi tu curae; puero parcatur Iulo! te satis est titulum mortis habere meae. quid puer Ascanius, quid di meruere Penates? ignibus ereptos obruet unda deos? 80 sed neque fers tecum, nec, quae mihi, perfide, iactas, presserunt umeros sacra paterque tuos. omnia mentiris; neque enim tua fallere lingua incipit a nobis, primaque plector ego: si quaeras ubi sit formosi mater Iuli— 85 occidit a duro sola relicta viro! |
|